HISTORIA LIBRI JUDITH

CAPUT IV: De Xerxe

Post Darium Xerxes filius ejus successit ei in regnum; qui paternae voluntatis, honorando Deum, haeres apparuit. Eo tempore princeps fuit sacerdotum Eliachim, sive Joachim filius Jesu, et erat in Judaea cura rerum gerendarum penes sacerdotes, quae prius sub regibus et judicibus fuerat. Recepit autem Xerxes Aegyptum, quae a patre discesserat, et Graeciam vastavit. De cujus fortitudine multa refert Graecorum historia. Sub hoc dicit Josephus Esdram venisse in Judaeam, sed sub Artaxerxe ipse dicit seipsum venisse. Post Xerxem regnavit Artabanus mensibus septem.